Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.26 Cic. Rep. 1.28 () >>Cic. Rep. 1.30

1.27 Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam deterrimorum hominum inmensa possessio, quam est hic fortunatus putandus! cui soli vere liceat omnia non Quiritium, sed sapientium iure pro suis vindicare, nec civili nexo, sed communi lege naturae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam nisi eius, qui tractare et uti sciat; qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet; qui denique, ut Africanum avum meum scribit Cato solitum esse dicere, possit idem de se praedicare, numquam se plus agere, quam nihil cum ageret, numquam minus solum esse, quam cum solus esset. 1.28 Quis enim putare vere potest plus egisse Dionysium tum, cum omnia moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius civem Archimedem, cum istam ipsam sphaeram, nihil cum agere videretur, [de qua modo dicebatur] effecerit? quis autem non magis solos esse, qui in foro turbaque, quicum conloqui libeat, non habeant, quam qui nullo arbitro vel secum ipsi loquantur vel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum inventis scriptisque se oblectent? Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre? Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum

-- --

potest esse praestantius quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et divinum animo volutare? cui persuasum sit appellari ceteros homines, esse solos eos, qui essent politi propriis humanitatis artibus;



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.26 Cic. Rep. 1.28 () >>Cic. Rep. 1.30

Powered by PhiloLogic